A Igreja reza em latim há quase dois mil anos, e estes são textos tradicionais de domínio público. A tradução em português para o hino e a sequência está em preparação, com fonte conferida.
Hino de PentecostesVeni, Creator Spiritus
Veni, Creator Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple superna grátia
quae tu creásti péctora.
Qui díceris Paráclitus,
altíssimi donum Dei,
fons vivus, ignis, cáritas,
et spiritális únctio.
Tu septifórmis múnere,
dígitus paternae déxterae,
tu rite promíssum Patris,
sermóne ditans gúttura.
Accénde lumen sénsibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.
Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te práevio
vitémus omne nóxium.
Per te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
teque utriúsque Spíritum
credámus omni témpore. Amen.
Sequência de PentecostesVeni, Sancte Spiritus
Veni, Sancte Spíritus,
et emítte caélitus
lucis tuae rádium.
Veni, pater páuperum,
veni, dator múnerum,
veni, lumen córdium.
Consolátor óptime,
dulcis hospes ánimae,
dulce refrigérium.
In labóre réquies,
in aestu tempéries,
in fletu solácium.
O lux beatíssima,
reple cordis íntima
tuórum fidélium.
Sine tuo númine,
nihil est in hómine,
nihil est innóxium.
Lava quod est sórdidum,
riga quod est áridum,
sana quod est sáucium.
Flecte quod est rígidum,
fove quod est frígidum,
rege quod est dévium.
Da tuis fidélibus,
in te confidéntibus,
sacrum septenárium.
Da virtútis méritum,
da salútis éxitum,
da perénne gáudium. Amen. Allelúia.
InvocaçãoVeni, Sancte Spiritus (antífona e oração)
Veni, Sancte Spíritus, reple tuórum corda fidélium, et tui amóris in eis ignem accénde.
V. Emítte Spíritum tuum et creabúntur.
R. Et renovábis fáciem terrae.
Orémus. Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti, da nobis in eódem Spíritu recta sápere, et de eius semper consolatióne gaudére. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.
A oração do SenhorPater Noster
Pater noster, qui es in caelis, sanctificétur nomen tuum; advéniat regnum tuum; fiat volúntas tua, sicut in caelo et in terra. Panem nostrum cotidiánum da nobis hódie; et dimítte nobis débita nostra, sicut et nos dimíttimus debitóribus nostris; et ne nos indúcas in tentatiónem; sed líbera nos a malo. Amen.
Saudação angélicaAve Maria
Ave, María, grátia plena, Dóminus tecum. Benedícta tu in muliéribus, et benedíctus fructus ventris tui, Iesus. Sancta María, Mater Dei, ora pro nobis peccatóribus, nunc et in hora mortis nostrae. Amen.
LouvorGlória Patri
Glória Patri, et Fílio, et Spirítui Sancto. Sicut erat in princípio, et nunc, et semper, et in saecula saeculórum. Amen.
No tempo pascalRegína Caeli
Regína caeli, laetáre, allelúia,
quia quem meruísti portáre, allelúia,
resurréxit, sicut dixit, allelúia.
Ora pro nobis Deum, allelúia.
Estes sites mantêm o Cenáculo gratuito. Ao ler, assinar ou comprar, você ajuda a caminhada a continuar.